# De magia 68

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/68

Hoc autem multis modis potest euenire namque excessus naturae creatae, vel est in eo quod fit, quale nullo modo natura potest facere, cuiusmodi est, vt duo corpora simul sint in eodem loco, & se permeent, vel vt corpus humanum euadat immortale, impassibile & gloriosum: atque haec tenent primum locum & gradum in miraculis. Vel excessus est non in eo quod sit, sed in eo vel ex quo vel in quo res sit, potest enim natura producere aurum vel arborem, sed non ex nihilo; potest dare vitam, sed non mortuo, potest item facultatem videndi largiri, sed non nato caeco & haec secundum locum in miraculis tenent. Vel excessus nec est in eo quod fit, nec in eo ex quo aut in quo fit, sed vel in modo: vel in ordine, vel in alia quapiam circumstantia, aliisue rebus cum quibus omnibus naturaliter opus illud fit; Exempli causa, potest medicus sanare aegrotum, verùm non subitò, nec absque medicina: potest Magus vel Daemon, vel etiam natura ex ligno producere serpentem, verùm non immediatè: atque hic est infimus miraculorum gradus & locus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
