# De magia 69

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/69

Sed quia haec breuiter diximus, vereor ne obscurè dicta sint; quare quò melius intelligantur, latius explicabuntur. Daemonum & Magorum miracula non vera, differunt à veris miraculis, quae in scripturis & historiis Ecclesiasticis, à seruis Dei facta legimus, his quinque modis; Dignitate virtutis efficientis. Qualitate eorum qui faciunt, Diuersitate factorum, Modo faciendi, & Fine cuius gratia fiunt vera miracula, cum (vt supra diximus (omnis naturae creatae vim exuperent, solius Dei potestate possunt effici: nam quamuis per Angelos vel seruos Dei fieri videantur, illi tamen non agunt virtute sua, sed Dei cuius sunt administri & tanquam instrumenta. Magi autem opera sua faciunt, vel virtute quarundam rerum naturalium quibus vtuntur occultè; vel opera Daemonum, qui clàm Magis auxiliantur. Vera miracula licè interdum faciant etiam homines mali; rarò tamen, nec nisi ad confirmationem veritatis, & diuinae virtutis declarationem: ferè autem magi homines sunt flagitiosi & malefici, quos proinde diuinis humanisque legibus consulere & adire prohibentur. Quae faciunt Magi, vel sunt tantum phantastica & simulata, & ideò nec diuturna; vel sunt pernitiosa, vel inutilia: vera autem miracula, sunt opera solida & vera, vtilissima hominibus, & non nisi magna aliqua necessitate, & vtilitate facta.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
