Latin
EPISTOLA
Benedict Pereira, De magia 7
Unproofread scanNot analysed yet
PERERII LIBER. PRIMVS QUI EST DEMAGIA. VPLICAM esse Magiam hic liber ostendit, alteram quidem natu ralem &veram, ex occultis rerum naturis &virtutibus profectam, intimamque ac praestantissimam Philosophiae partem, &admirandorum effectricem operum, ab omnique alienam superstitione, &à Daemonum artificio ac maleficio puram, sed paucissimos tamen mortalium exploratè perceptam: Alteram verò (quae vulgo iactatur &celebratur) ab omni ratione ac veritate vacuam, fallacem item &noxiam, demonumque fraudibus &maleficiis implicatam, ob idque meritò infamem &abominabilem, &è societate hominum exterminandam. Hinc praeterea cognoscet lector quatenus vtraque Magia progredi, &qualia quantaue opera possit facere, &an mira quae videtur facere posterior Magia, verè talia sint, qualia spectantibus videntur, an verò praestricta oculorum acie, spectantium fallant existimationem, nec Pec veram habeant earum rerum quas rePraesentant vim &naturam, sed nudas tan tum atque inanes earum rerum similitudines &imagines ferant: Denique quae videntur, &vulgò creduntur Magorum miracu la, quibus rebus differant à veris miraculis. quibusue notis &signis facilè diiudicari &internosci queant. Libuit autem ante ipsum operis vestibulum, velut in conspectu lectoris ponere generales sententias &capita disputationum quae tractantur, quò scilicet cupidius ille, huius libri lectio nem audeat, &ex ipsa lectione eam capiat vtilitatem, cuius ei afferendae vtilitatis flagrans desiderium, nec dubia spes, ad huius nos voluminis scriptionem impulit. INDEX