# De magia 7

Benedict Pereira, De magia, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/7

PERERII LIBER. PRIMVS QUI EST DEMAGIA. VPLICAM esse Magiam hic liber ostendit, alteram quidem natu ralem & veram, ex occultis rerum naturis & virtutibus profectam, intimamque ac praestantissimam Philosophiae partem, & admirandorum effectricem operum, ab omnique alienam superstitione, & à Daemonum artificio ac maleficio puram, sed paucissimos tamen mortalium exploratè perceptam: Alteram verò (quae vulgo iactatur & celebratur) ab omni ratione ac veritate vacuam, fallacem item & noxiam, demonumque fraudibus & maleficiis implicatam, ob idque meritò infamem & abominabilem, & è societate hominum exterminandam. Hinc praeterea cognoscet lector quatenus vtraque Magia progredi, & qualia quantaue opera possit facere, & an mira quae videtur facere posterior Magia, verè talia sint, qualia spectantibus videntur, an verò praestricta oculorum acie, spectantium fallant existimationem, nec Pec veram habeant earum rerum quas rePraesentant vim & naturam, sed nudas tan tum atque inanes earum rerum similitudines & imagines ferant: Denique quae videntur, & vulgò creduntur Magorum miracu la, quibus rebus differant à veris miraculis. quibusue notis & signis facilè diiudicari & internosci queant. Libuit autem ante ipsum operis vestibulum, velut in conspectu lectoris ponere generales sententias & capita disputationum quae tractantur, quò scilicet cupidius ille, huius libri lectio nem audeat, & ex ipsa lectione eam capiat vtilitatem, cuius ei afferendae vtilitatis flagrans desiderium, nec dubia spes, ad huius nos voluminis scriptionem impulit. INDEX

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
