# De magia 70

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/70

Magi, opera sua faciunt, vel per causas naturales, vel ope Daemonum, vtuntur multis praestigiis, mendaciis, ludificationibus hominum, figuris, characteribus, verbis vel nihil, vel absurda significantibus, aliisque superstitiosis ceremoniis, miscentque sacra profanis: namque nonnulla verba sacra vsurpant, adiunctis superstitionibus foedant & contaminant. Docent enim ea dici debere sub certò quo dam constellationum situ, certoque loco & tempore, toties signo crucis facto, tot candelis accensis adhibitis, vel filis aut velis, aut chartis, quas vel pueri vel virgines tantum tetigerint: adhibent etiam quaedam, quae nihil prorsus ad effectum producendum pertinent, sed ridiculam habent vanitatem, dicunt enim oportere tali hora & toties, & tali aqua lauare faciem, radere capillos; hac, vel illa veste indui. Sed, quod impietatis plenissimum est, sanguinem ex humano corpore mittunt, eoque libam ina quaedam conseerant, nomina quorundam daemonum sui vsurpant, quibusdam animalibus familiariter vtuntur, & cum eius colloquuntur, Daemonibus sacrificant, nomen & fidem CHRISTI abiurant, piohibent homines signare se signo crucis, & alia faciunt partim superstitiosa, partim ridicula, partim penitus execranda. Nihil tale sancti fa ciunt edendis miraculis, sed vel interiore vel etiam exteriori supplicatione & innocatione diuinae virtutis, vel facto signo crucis, vel aliquibus verbis sacris recitatis, miracula operantur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
