Latin
CAPVT IX
Benedict Pereira, De magia 74
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis autem omnes Magię species hac ratione &ordine distingui posse videntur. Magia, alia est Naturalis, quae per res naturales singulari quorundam hominum artificio adhibitas mira facit: Altera est non naturalis, quae Daemonum inuocatione &ope vtitur ad operandum. Haec in in Theuigiam &Goëtiam &Necromantiam, de quibus paulò ante diximus, rectè diuiditur. Nam si quae sunt aliae, ad has species commodè reuocantur. Illa, quam naturalem diximus, partim est physica cuius nomine medicinam etiam complectitur, quae circa occultas rerum naturalium virtutes, rerum mirabilium effectrices, versetur; partim est Mathematica; cuius excellenti peritia, quàm mira fecerint Architas &Archimedes, supra commemorauimus. Rursus Magia tam naturalis, quàm non naturalis, bipartitò diuiditur: altera enim habet veros &naturales effectus, altera simulatos tantum, nec tales reuera quales videntur: hanc vno vocabulo Pręstigiatricem appellamus, suis enim pręstigiis adeò praestringit &eludit sensus humanos, vt faciat videre quae non sunt, &non videte quae sunt; idque vel interuentu &admipiculo Daemonum, vel operatione naturalium agentium, vel incredibili tractu atque agitatione manuum. Itaque qui edit panem, videtur farinam spuere: qui vinum bibit, per frontem aut iugulum id reijcere; videntur gladij vorari, ingens vis enomi acuum minorum, &zonularum, quarum rerum circulatores miri sunt artifices.