# De magia 77

Benedict Pereira, De magia, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/77

neque enim est vel secundum figuram, vel secundum naturam vel motum vel qualitates: quomodo igitur res naturales sine ipsis figuris non sunt idoneę ad diuinos illos siderum influxus accipiendos, signatae autem & adornatae istis imaginibus, statim fiunt idoneae? His accedit, quod insignia visu effectuque sidera, si Mathematicis demonstrationibus credimus, ampliora sunt quam vniuersa terra; quomodo igitur influxus illorum ad vnam imagunculam astronomicam restringitur, vt non etiam per alias res quamplurimas tali figura carentes diffundatur? Nullus igitur nouus effectus ab huiusmodi Magia astronomica proficiscitur; & si quis fortè cernitur aliquando, is non earum imaginum aut siderum potentia, sed occulta daemonum opera, quò eiusmodi fraudibus mortales circumueniant, proficiscitur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
