# De magia 78

Benedict Pereira, De magia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/78

CAPVT X. De Magia Cabalistica. SED venio ad Cabalisticam, quam phiosophi quidam Iudaeorum, & de nostris nonnulli vanitatis magis quàm veritatis studiosi, & res curiosas atque inauditas quàm veras & solidas discendi auidiores, affirmant scientiam esse Mosi primùm à Deo in monte Syna traditam, deinde non quidem literarum monumentis, sed ore tenus à prioribus, per quandam ve luti manuum traditionem, & receptionem posteris traditam, adhuc fuisse conseruatam: ideoque dictum esse Cabala, quod verbum Hebraicè idem sonat quod Latinè recipio, nimirum eam posteriores à prioribus ore tenus auditione accipiebant, & animo memoriaque custodiebant: qua etiam ratione ferunt veteres, disciplinam Pythagoricam multis saeculis esse conseruatam. Complectitur autem hęc Magia Cabalistica vniuersam Philosophiam, diuinam & humanam, nec non & naturalem: omniumque rerum doctrinam mysticè ac symbolicè continet, non eam more aliarum humanarum disciplinarum, rationibus & argumentis disputationibusque trastans, sed numeris, figuris, ac Symbolis: ita que in ea singulae literae, figurae, nomina, eleDI MEDI

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
