# De magia 80

Benedict Pereira, De magia, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/80

Verùm adeò est inerudita, insulsa & ridicula haec Cabalistarum opinio, vt nihil aequè mirum sit quàm vlli hominum sanae mentis aliquando eam probari & persuaderi potuisse, sed ita est profecto, sunt ingeniorum similiter vt hominum monstra quaedam, & portenta è quibus eiusmodi opinionum commenta & deliramenta proficiscuntur. Principio, nonnè incredibile est, Solem & Lunam & caetera astra, elementa, item & stipes cùm ratione careant, diuinam illam vim quae latet in vocibus haebraeis sentire, eaque sic affici & permoueri, vt homini pro eius arbitrio pareant? Sed esto, nouerint illam vim. vel omnes res natutales, vel certè animantes aut homines, num ideo eiusmodi nominum appellatione eas continuò moueri necesse est? Si quis mihi proponeret nomen, totam meam substantiam omnesque proprietates perfectissimè declarans, num eo nomine appellatus ab illo, cogeter eius imperio obsequi & quaecunque ille vellet, facere? Si reconditissimam illam vim & efficaciam vocum hebraearum quam iactant Cabalistae, paucissimi hominum intelligunt, nec nisi qui illa eadem ante sunt initiati, quomodo eam agnoscent & sentient bruta, caeteraque non ratione modò sed etiam sensu carentia?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
