# De magia 82-2

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/82-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/82-2

CAPVT XI. De Necromantia. B Necromantia nonnihil dicamus, vt qualis quantaue sit eis vis, vel potius fraus & fallacia, ostendemus. Necromantici profitentur se animas mortuorum euocare posse ex ijsque cognoscere multa quae sunt occultissima, vel etiam futura; animas autem mortuotum, praesertim eorum qui flagitiosè vixerunt, aut violenta morte de vita deturbati sunt, Magis eas inuocantibus adesse, respondere, multaque manifestare, docet Porphyrius lib. 2.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
