# De magia 83

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/83

De Abstinentia animalium, nam cum de prauis & fallacibus daemonibus dixisset, mox subdit haec de animalibus: Tales, inquit, sunt & animae mortuorum, quae vitiis oppletae & corpore migrarunt, conflictantur enim etiam tunc irae & concupiscentię perturbationibus, & in naturam conuersae daemonum, similes illorum redduntur, noxiae ad turbulentae; in varias se vertunt formas, ac modò conspicuas se oculis praebent, modò recondunt, & ita eludunt aciem tum intuentium, tum etiam cogitantium. Et quodam alio loco: Praua, inquit, anima quae corpus suum violenter reliquit, expoliata ad hoc ipsum deinde se admouet, ibique moras trahitVnde nonnunquam visae sunt animae lamentari: nam animae carentium sepultura circa corpora immorantur, quibus malefici saepius abutuntur ad ministerium suum explendum, compellentes animas à positione corporis vel partis cuiusdam assumptione.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
