# De magia 84

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/84

Quocirca qui vaticinantium animalium insinuari sibi animas optant, praecipua illorum membra deglutientes, veluti ceruorum vel talparum, vel aliorum accipiunt, & ita praesentem sibi faciunt animam, Dei ritu vaticinantem: talis enim anima vnà cum sui corporis integra sumptione, in corpus humanum se penitus ingerit. Haec Porphyrius. Magnam sauè huic arti fidem facere videtur, quod legitur primi libri Regum, capite vigesimo octauo Pythonissam rogatu regis Saulis, excitasse à mortuis animam Samuelis, fecisseque, vt Sauli de euentu mpndentis belli consulenti, quae mox ei euentura erant praenunciatet. Et quidem beatus Augustinus libro 2. ad quaestiones Simpliciani, respondens ad tertiam quaestionem, & in libro de octo Dulcitij quaestionibus, quaestione sexta disputat in vtramque partem, an fuerit ille verus Samuel, an potius Daemon specie & figura Samuelis, propensior tamen est ad credendum, illum non fuisse verum Samuelem, sed eius imaginem & simulachrum, arte diabolica formatum, & aspectui Saulis praesentatum: appellari autem in scriptura Samuelem, quòd illum habitu, specie & authoritate repraesentaret.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
