Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 86
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt Lyrano &Tostato &ni fallor etiam. B. Au gustino, lib. de cura pro mortuis apenda, cap. 15. Sic etiam mihi probabilius est, immo certum est, fuisse veram animam Samuelis quae Sauli apparuit, exercente quidem Pythonissa artem suam magicam, sed non eius artis vi &potentia, sed Dei imperio ab inferis excitatam, quae dispensatione diuina Pythonissam &Saulem latentem, ostendit se aspectibus iniqui regis, diuina eùm sententia percussura, vt in, pius rex, quae post mortem supplicia suae impietati debita passurus erat, iam tum acerbissimo doloris sensu praegustaret. Nec ad hoc probandum aut persuadendum opus est testimoniis vel argumentis, cum id in sa cra scriptura perspicuè traditum sit. Nam in libro Ecclesiastici, cap. 46. sic est: Et post hoc dor miuit Samuel, ¬um fecit regi, &ostendit illi sinem vita suae, &exaltauit voesse illius de terra in prophentia, delere impietatem gentis. Et sanè B. Augustinus libro illo de cura pro mortuis agenda, &S. Thomas secunda secundae non obscurè significant, si liber Ecclesiastici tanquam sacer &canonicus recipiatur necessariò sentiendum esse, verum Samuelem appatuisseSauli.