# De magia 87

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/87

Loquuntur autem illi conditionaliter de auctoritate libri Ecclesiastici, non quod non eum pro sacro & canonico haperent, sed quia nec Hebiaei eum recipiunt & reponunt in libros canonicos, & qui dam Catholicorum olim, de eius auctoritate dubitarunt. Quare nobis vt de eius libii fide & auctoritate, sic nec de vero Samuele Sauli post mortem prophetante, du bitare licet. Nec obstat huic sententiae, quod ille Samuel dixisse legitur Sauli: Cras tu & filii tui mecum eritis, cum certum sit diuersas esse sedes post mortem, bonorum & impiorum, & in Euangelio legatur A. Luc 16. braham dixisse illi epuloni, inter se, & ipsum, in aximum & intransibile chaos intercedere: hoc tu quam, non obstat. Nam illa verba Samuelis, vt tu interpretatur S. Augustinus respondens ad tertiam quaestionem Simpliciani, non ad aequalitatem foelicitatis, sed ad similem conditionem mortis referri debent: vt sit sensus, Cras & non amplius eris inter viuos, sed inter mortuos, inter quos ego sum, quin etiam & tunc, & vsque ad Christi Domini resurrectionem, omnes tam boni quam mali, apud infetos, licet sedibus disclusi, de tinebuntur. Sed redeo ad Necromantiam, quę olim multis locis & apud multas gentes celebra tissima fuit. Osthanes apud Plinium lib. 30 cap. 2. huius artis nobilissimus professor, promittebat quorumlibet mortuorum excitationes & colloquia cum viuis: & sanè maioris est admirationis, quod extremo il lo capite subdit Plinius: Adolescentibus nobis, inquit, vilus Apion grammaticae artis, prodit Cynocephaliam herbam, quę in Aegypto vocaretur Osyrites, diuinam non in viuos modo, sed etiam in mortuos habere potentiam, eaque se euocasse vmbras ad percunctandum Homerum qua patria quibusque parentibus genitus esset.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
