# De magia 89

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/89

Odysseae Cymmericum oraculum ad Auernum Campaniae lacum celebrat, quo Vlysses concessit, vt Thyresiam de reliquo itinere suo consuleret, cuius etiam meminit Strabo libro quinto Geographiae. Tesprotium in Epito Orphe us celebre fecit, in eo manes cantu permul cendo, & Euridicae coniugi ad superos reditum impetrasse creditum fuit. Vnde Vir gilius libro sexto Aeneidos: Si potuit manes accersere coniugis Orpheus, Treiicia fret? cythara fidibusque canoris. Arud Lucanum Erictore venefica Thessa la mortuum euocat, qui Sex. Pompeio exitum Pharsalicae pugnae denunciet. Phigaria Arcadiae ciuitas, habuit huiusmodi Necromantas, à quibus occulta & futura scis citari vsitatum fuit. B. Augustinus lib. 9. de ciuitate Dei, cap. 11. citat Apuleium affirmantem animas hominum demones esse, & ex hominibus fieri lares, si meriti boni sunt. Lemures autem aut laruas, si mali, qui nullis bonis sedibus in terra vagatione puniuntur, inane terriculamentum bonis hominibus, caeterum noxium malis. Cum verò incertum est quae cuique sortitio obuenerit, vtrum lat sit an larua, manes de os nominant, & fanis atque caeremoniis vulgo admittuntur, vt oracula reddant, vt in Boeotica Amphyaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris, alius alibi gentium, Aesculapius vbique Haec ex Apuleio: quem ibi August. verè grauiterque refellit. Et apud Tertullianum in libro de Anima sis habes, Nosomanas propria oracula, apud parentum sepulchra mansitando captare, Eraclides scribit. Celtas apud virorum fortium busta, eadem de causa obnoctare, Nicander affirmat. Verum has omnes mortuorum, quę arte Necromantica fiunt, apparitiones, vanas & fallaces esse, non est dubitandum: plerasque enim ab ipsis Necromantis aliisue fictas esse compertum est.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
