Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 90
Unproofread scanNot analysed yet
Si quae autem reuera contigerunt, in his existimandum est, non animas defunctorum apparuisse viuis, sed ipsos Daemones tales se ostendisse Necromantis, vel eos consulentibus, tales, inquam, habitu, specie, aetate, voce &affectu, quales fuerant olim mortui, cum inter viuos versarentur. Hanc ego opinionem vt proculdubio veram putem, rationibus testimo niisque &experimentis adducor. Ratio nec obscura nec sanè infirma sit ea, qua S. Tho mas prima parte quęst. 117. 4. art. hoc ipsum confirmat. Non potest, inquit, anima sepa rata, naturali virtute sua, mouere aliquod corpus: cum enim sit naturalis forma humani corporis, non habet vim mouendi secundum locum, nisi corpus quod informat &viuificat: nam etiam cum est vnita corpori, si sit aliquod membrum mortifiratum, non obedit animę ad motum localenQuare animae defunctorum, nec assumere corpora, nec cum illis ad viuos venire possunt.