# De magia 90

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/90

Si quae autem reuera contigerunt, in his existimandum est, non animas defunctorum apparuisse viuis, sed ipsos Daemones tales se ostendisse Necromantis, vel eos consulentibus, tales, inquam, habitu, specie, aetate, voce & affectu, quales fuerant olim mortui, cum inter viuos versarentur. Hanc ego opinionem vt proculdubio veram putem, rationibus testimo niisque & experimentis adducor. Ratio nec obscura nec sanè infirma sit ea, qua S. Tho mas prima parte quęst. 117. 4. art. hoc ipsum confirmat. Non potest, inquit, anima sepa rata, naturali virtute sua, mouere aliquod corpus: cum enim sit naturalis forma humani corporis, non habet vim mouendi secundum locum, nisi corpus quod informat & viuificat: nam etiam cum est vnita corpori, si sit aliquod membrum mortifiratum, non obedit animę ad motum localenQuare animae defunctorum, nec assumere corpora, nec cum illis ad viuos venire possunt.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
