# De magia 91

Benedict Pereira, De magia, CAPVT XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/91

Deinde, Necromautę non habent vim & imperium in animas defunctorum quę sunt in coelo, nec quę sunt in purgatotio, non enim conuenit aut decet animas sanctorum, impiis Necromantarum artibus subiacere: neque in animas quę sunt inferno, nam cum illuc sint à Deo tanquam in carcerem detrusae, vt aeternas scelerum suorum poenas luant nulla inde vi possunt efferri, nec nisi Dei mandato egredi: non est autem credibile, Deum id concessurum Necto mantis, per quos daemon satagit mortales decipere, & à veri Dei cultu auertere: sic enim Deus artem Necromanniam & per se infamem, & toties à se in sacris literis reprobatam, extremoque mortis supplicio condemnatam, non solum honoraret, sed etiam fide cultuque apud mortales dignam redderet. Profectò, si cui mortuorum reditus ad viuos concedendus fuit, videbatur concedendus diuiti illi, cuius mentio fit apud Lucam cap. 16. qui obnixè rogabat Abtaam, vt de iis qui simul erant in inferno, aliquem mitteret ad amicos congnatosque suos monendos, vt benè viuendo, ditae, & perpetuas inferni poenas euaderent, nec tamen ei concessum est. Non inficior, animas quae sunt in Purgatorio, nonnunquam apparuisse viuis: id enim B. Gregorius in quarto libro Dialogorum nonnul lis & quidem certis probat exemplis.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
