Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 92
Unproofread scanNot analysed yet
Nec equidem nego, etiam animas beatas vel Martyrum, vel aliorum Sanctorum, descendere in terras hominibus eorum auxilium implorantibus, opem &solatium latus: id enim confirmat B. Augustinus in lib. de cura pro mortuis agenda, capite decimosexto exemplo B. Felicis Nolae Episcopi, quem ciuibus suis Nolanis, cum à Barbaiis oppugnarentur apparuisse &subuenisse, affirmat Augustinus, se non incerum rumoribus, sed certis testibus audiuisse a Haec, inquam, non nego, sed aio anima mortuorum cum apparent viuis, non id facere sua voluntate &arbitratu, nec naturali potestate, multoque minus vi &poten tia artis Necromanticae, sed id fieri singuli ri quodam Dei consilio, voluntate ac potestate. Nec animas defunctorum interesse rebus viuorum, minus est miraculum se cundum B. Augustinum loco supra dicto, &secundum B. Thomam prima parte, quaest. 89. att. 8. ad 2. quam vel illuminatio caeci, vel alia quae in magnis Dei miraculis numerantur. Adscribam hic in hanc sententiam B. Augustini verba ex eo loco quem men ei concessum est. Non nico sque sunt in Purgatonio, Polin in apparuisse viuis: id enim B.