Latin
CAPVT XI
Benedict Pereira, De magia 95
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, ita perquadat hominibus, infernum non esse carcerem perpetuum, ex quo non liceat aliquando egredi: nec esse adeo graues &perpetuas inferni poenas, sicut homines putant. Ad haec sic facit, animas etiam post mortem habere corpora, vel posse quaelibet se in corpora induere, vel in quęlibet hominum aut bestiarum corpora migrare: qua re concipitur error Pythagoricus de transmigratione animarum, toque concepto labascit fides &sper Christianae resurrectionis. Praeterea, hac tatione faciunt Daemones, &viui mortuos vel tanquam terrificos &noxios sibi metuant, &variis superstitionibus placate sibique conciliare studeant, vel tanquam be neficos sibique vel amicitia vel necessitudine deuinctos, nimium superstitiosè diligat &colant, vel tanquam animas hominum quorundam apud mortales, aut sapientia, aut fortitudine, aut potentia clarissimorum, non humanis modo, sed diuinis etiam honoribus prosequantur atque venerentur Hugo sancti Victoris lib. 6. eruditionis Didascalicę, cap.