# Regula S.p.n. Benedicti 1.118-121

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.118 to 1.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.118

Caput 40: De mensura potus Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic ; et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. Tamen infirmorum contuentes inbecillitatem, credimus eminam vini per singulos sufficere per diem. Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiæ, propriam se habituros mercedem sciant. Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor æstatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne subrepat satietas aut ebrietas. Licet legamus: Vinum omnimo monachorum non esse , sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltim vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, quia: Vinum apostatare facit etiam sapientes . Ubi autem necessitas loci exposcit, ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent, hoc ante omnia admonentes, ut absque murmurationibus sint. Caput 41: Quibus horis oportet reficere fratres A sancto Pascha usque Pentecosten ad sextam reficiant fratres et sera cenent. A Pentecosten autem tota æstate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas æstatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; reliquis diebus ad sextam prandeant. Quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut æstatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. Et sic omnia temperet atque disponat, qualiter et animæ salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant. Ab idus autem septembres usque caput quadragesimæ ad nonam semper reficiant. In quadragesima vero usque in Pascha ad vesperam reficiant. Ipsa tamen Vespera sic agatur, ut lucernæ lumen non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur, ut luce fiant omnia.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
