Latin
1.12 to 1.15
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.12-15
Not analysed yet
Caput 2: Qualis debeat esse abbas Abbas qui præesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, dicente apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater . Ideoque abbas nihil extra præceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, sed iussio eius vel doctrina fermentum divinæ iustitiæ in discipulorum mentibus conspargatur, memor semper abbas quia doctrinæ suæ vel discipulorum oboedientiæ, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. Sciatque abbas culpæ pastotis incumbere quidquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. Tantumdem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia adtributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum Propheta Domino: Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me ,et tunc demum inoboetientibus cursæ suæ ovibus poena sit eis prævalens ipsa mors. Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis præesse discipulis, id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina præcepta monstrare. Omnia vero quæ discipulis docuerit esse contraria, in suis factis indicet non agenda, ne aliis prædicans ipse reprobus inveniatur ,ne quando illi dicat Deus precanti: quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te ,et:qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti . Non ab eo persona in monasterio discernatur. Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. Non convertenti ex servitio præponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa existat. Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet; sin alias, propria teneant loca, quia: Sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino æqualem servitutis militiam baiulamus, quia: Non est apud Deum personarum acceptio . Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. Ergo æqualis sit ab eo omnibus caritas, una præ beatur in omnibus secundum merita disciplina.