Latin
1.126 to 1.130
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.126-130
Not analysed yet
Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensæ communis participationem, sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem. Similiter autem patiatur, qui et ad illum versum non fuerit præsens, qui post cibum dicitur. Et ne suis præsumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus præsumere; sed et cui offertur aliquid a priore et accipere rennuit, hora qua desideravit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnimo nihil percipiat usque emendationem congruam. Caput 44: De his qui excommunicantur quomodo satisfaciant Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua Opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, nisi tantum posito in terra capite, status pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus. Et hoc tamdiu faciat, usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse. Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis, deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso. Et tunc, se iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit, ita sane, ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non præsumat in oratorio inponere, nisi iterum abbas iubeat. Et omnibus Horis, dum perconpletur opus Dei, proiciat se in terra in loco qua stat. Et sic satisfaciat, usque dum ei iubeat iterum abbas, ut quiescat iam ab hac satisfactione. Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis. Hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: «Sufficit». Caput 45: De his qui falluntur in oratorio Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antefanam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictæ subiaceat, quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. Infantes autem pro tali culpa vapulent.