Latin
1.141 to 1.148
Benedict, Regula S.p.n. Benedicti 1.141-148
Not analysed yet
Caput 50: De fratribus qui longe ab oratorio laborant aut in via sunt Fratres qui omnimo longe sunt in labore et non possunt occurrere hora conpetenti ad oratorium -et abbas hoc perpendet quia ita est -agant ibidem opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua. Similiter qui in itinere directi sunt, non eos prætereant Horæ constitutæ, sed, ut possunt, agant sibi et servitutis pensum non neglegant reddere. Caput 51: De fratribus qui non longe satis proficiscuntur Frater qui pro quovis responso dirigitur et ea die speratur reverti ad monasterium, non præsumat foris manducare, etiam si omnimo rogetur a quovis, nisi forte ei ab abbate suo præcipiatur. Quod si aliter fecerit, excommunicetur. Caput 52: De oratorio monasterii Oratorium hoc sit quod dicitur, nec ibi quicquam aliud geratur aut condatur. Expleto opere Dei, omnes cum summo silentio exeant, et habeatur reverentia Deo, ut frater qui forte sibi peculiariter vult orare, non inpediatur alterius inprobitate. Sed et si aliter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret, non in clamosa voce, sed in lacrimis et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur explicito opere Dei remorari in oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur. Caput 53: De hospitibus suscipiendis Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospis fui et suscepistis me . Et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. Ut ergo nuntiatus fuerit hospis, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis; et primitus orent pariter, et sic sibi societur in pace. Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione præmissa, propter inlusiones diabolicas. In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur. Suscepti autem hospites ducantur ad orationem, et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. Legatur coram hospite Lex divina ut ædificetur, et post hæc omnis ei exhibeatur humanitas. Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte præcipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. Aquam in manibus abbas hospitibus det; pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; quibus lotis, hunc versum dicant: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui . Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.