# Regula S.p.n. Benedicti 1.154-160

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.154 to 1.160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.154

Stramenta autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena et capitale. Quæ tamen lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne inveniatur. Et si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimæ disciplinæ subiaceat. Et ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quæ sunt necessaria: id est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, grafium, acum, mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio. A quo tamen abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia: Dabatur singulis prout cuique opus erat . Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malam voluntatem invidentium. In omnibus tamen iudiciis Dei retributionem cogitet. Caput 56: De mensa abbatis Mensa abbatis cum hospitibus et peregrinis sit semper. Quotiens tamen minus sunt hospites, quos vult de fratribus vocare in ipsius sit potestate. Seniorem tamen unum aut duo semper cum fratribus dimittendum propter disciplinam. Caput 57: De artificibus monasterii Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientiæ artis suæ, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat. Si quid vero ex operibus artificum venundandum est, videant ipsi per quorum manum transigendam sint, ne aliquam fraudem præsumant. Memorentur semper Ananiæ et Safiræ, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint, in anima patiantur. In ipsis autem pretiis non subripiat avaritiæ malum, sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis sæcularibus dari potest, ut in omnibus glorificetur Deus. Caput 58: De disciplina suscipiendorum fratrum Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt . Ergo si veniens perseveraverit pulsans et inlatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suæ, annuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus. Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnimo curiose intendat. Et sollicitudo sit si revera Deum quærit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad obprobria. Prædicentur ei omnia dura et aspera per quæ itur ad Deum. Si promiserit de stabilitatis suæ perseverentia, post duorum mensuum circulum legatur ei hæc regula per ordinem, et dicatur ei: «Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede». Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens et lege regulæ constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi monasterio, nec collum excutere de sub iugo regulæ quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
