# Regula S.p.n. Benedicti 1.164-168

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.164 to 1.168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.164

Caput 60: De sacerdotibus qui forte voluerint in monasterio habitare Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei adsentiatur. Tamen, si omnimo persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulæ disciplinam servaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas. Sin alias, ullatenus aliqua præsumat, sciens se disciplinæ regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, illum locum adtendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est. Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri conlocentur; et ipsi tamen si promittunt de observatione regulæ vel propria stabilitate. Caput 61: De monachis peregrinis qualiter suscipiantur Si quis monachus peregrinus de longiquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio et contentus fuerit consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit. Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non rennuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit, suscipiatur congregationi sociandus, verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur, uni Regi militatur. Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam. Caveat autem abbas, ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris .

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
