# Regula S.p.n. Benedicti 1.177-179

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.177 to 1.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.177

Caput 65: De præposito monasterii Sæpius quidem contigit, ut per ordinationem præpositi sandala gravia in monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiæ inflati et æstimantes se secundos esse abbates, adsumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant ab ipsis etiam et præpositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, quia ab ipsis es tu ordinatus a quibus et abbas. Hinc suscitantur invidiæ, rixæ, detractiones, æmulationes, dissensiones, exordinationes, ut dum contraria sibi abbas præpositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, et hii qui sub ipsi sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores. Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui. Et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, ut dum pluribus committitur, unus non superbiat. Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi præpositum. Qui tamen præpositus illa agat cum reverentia quæ ab abbate suo et iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, quia quantum prælatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare præcepta regulæ. Qui præpositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctæ regulæ fuerit conprobatus, admoneatur verbis usque quater. Si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinæ regularis. Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine præposituræ et alius qui dignus est in loco eius subrogetur. Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiæ aut zeli flamma urat animam.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
