# Regula S.p.n. Benedicti 1.194-195

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.194 to 1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.194

Caput 73: De hoc quod non omnis iustitiæ observatio in hac sit regula constituta Regulam autem hanc descripsimus, Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere. Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinæ sanctorum Patrum, quarum observatio perducat hominem ad celsitudinem perfectionis. Quæ enim pagina aut qui sermo divinæ auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti non est rectissima norma vitæ humanæ? Aut quis liber sanctorum catholicorum Patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum? Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et regula sancti Patris nostri Basilii, quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum? Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est. Quisquis ergo ad patriam cælestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam adiuvante Christo perfice; et tunc demum ad maiora, quæ supra commemoravimus, doctrinæ virtutumque culmina Deo protegente pervenies. Amen.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
