# Regula S.p.n. Benedicti 1.34-36

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.34 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.34

Unde fratres, si summæ humilitatis volumus culmen adtingere et ad exaltationem illam cælestem ad quam per præsentis vitæ humilitatem ascenditur, volumus velociter pervenire, actibus nostris ascendentibus scala illa erigenda est quæ in somnio Iacob apparuit, per quam ei descendentes et ascendentes angeli monstrabantur. Non aliud sine dubio descensus ille et ascensus a nobis intelligitur nisi exaltatione descendere et humilitate ascendere. Scala vero ipsa erecta nostra est vita in sæculo, quæ humiliato corde a Domino erigatur ad cælum. Latera enim eius scalæ dicimus nostrum esse corpus et animam, in qua latera diversos gradus humilitatis vel disciplinæ evocatio divina ascendendo inseruit. Primus itaque humilitatis gradus est, si timorem Dei sibi ante oculos semper ponens, oblivionem omnimo fugiat et semper sit memor omnia quæ præcepit Deus, ut qualiter et contemnentes Deum gehenna de peccatis incendat et vita æterna quæ timentibus Deum præparata est, animo suo semper revolvat. Et custodiens se omni hora a peccatis et vitiis, id est cogitationum, linguæ, manuum, pedum vel voluntatis propriæ sed et desideria , æstimet se homo de cælis a Deo semper respici omni hora et facta sua omni loco ab aspectu Divinitatis videri et ab angelis omni hora renuntiari. Demonstrans nobis hoc Propheta, cum in cogitationibus nostris ita Deum semper præsentem ostendit dicens: Scrutans corda et renes Deus ; et item: Dominus novit cogitationes hominum ; et item dicit: Intellexisti cogitationes meas a longe ; et: Quia cogitatio hominis confitebitur tibi . Nam ut sollicitus sit circa cogitationes suas perversas, dicat semper utilis frater in corde suo: Tunc ero immaculatus coram eo si observavero me ab iniquitate mea . Voluntatem vero propriam ita facere prohibemur cum dicit Scriptura nobis: Et a voluntatibus tuis avertere . Et item rogamus Deum in oratione ut fiat illius voluntas in nobis. Docemur ergo merito nostram non facere voluntatem cum cavemus illud quod dicit Scriptura: Sunt viæ quæ putantur ab hominibus rectæ, quarum finis usque ad profundum inferni demergit , et cum item pavemus illud quod de neglegentibus dictum est: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt in voluntatibus suis . In desideriis vero carnis ita nobis Deum credamus semper esse præsentem, cum dicit Propheta Domino: Ante te est omne desiderium meum .

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
