# Regula S.p.n. Benedicti 1.37-40

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.37 to 1.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.37

Cavendum ergo ideo malum desiderium, quia mors secus introitum dilectationis posita est. Unde Scriptura præcepit dicens: Post concupiscentias tuas non eas . Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos et Dominus de cælo semper respicit super filios hominum, ut videat si est intellegens aut requirens Deum , et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur, cavendum est ergo omni hora, fratres, sicut dicit in psalmo Propheta, ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus et, parcendo nobis in hoc tempore, quia pius est et expectat nos converti in melius, ne dicat nobis in futuro: Hæc fecisti et tacui . Secundus humilitatis gradus est, si propriam quis non amans voluntatem desideria sua non delectetur implere, sed vocem illam Domini factis imitemur dicentis: Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui me misit . Item dicit Scriptura: Voluntas habet poenam et necessitas parit coronam . Tertius humilitatis gradus est, ut quis pro Dei amore omni oboedientia se subdat maiori, imitans Dominum, de quo dicit Apostolus: Factus oboediens usque ad mortem . Quartus humulitatis gradus est, si in ipsa oboedientia duris et contrariis rebus vel etiam quibuslibet inrogatis iniuriis, tacite conscientia patientiam amplectatur et sustinens non lassescat vel discedat, dicente Scriptura: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit . Item: Confortetur cor tuum et sustine Dominum . Et ostendens fidelem pro Domino universa etiam contraria sustinere debere, dicit ex persona sufferentium: Propter te morte adficimur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis . Et securi de spe retributionis divinæ subsecuntur gaudentes et dicentes: Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos . Et item alio loco Scriptura: Probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut igne examinatur argentum; induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro . Et ut ostendat sub priore debere nos esse, subsequitur dicens: Inposuisti homines super capita nostra . Sed et præceptum Domini in adversis et iniuriis per patientiam adimplentes, qui percussi in maxillam præbent et aliam, auferenti tunicam dimittunt et pallium, angarizati militario vadunt duo , cum Paulo apostolo falsos fratres sustinent et persecutionem sustinent , et maledicentes se benedicent .

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
