# Regula S.p.n. Benedicti 1.53-56

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.53 to 1.56. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.53

Caput 10: Qualiter æstatis tempore agatur nocturna laus A Pascha autem usque ad kalendas novembres, omnis ut supra dictum est psalmodiæ quantitas teneatur excepto quod lectiones in codice propter brevitatem noctium legantur, sed pro ipsis tribus lectionibus una de Veteri Testamento memoriter dicatur, quam brevis responsorius subsequatur. Et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur, id est ut numquam minus a duodecim psalmorum quantitate ad Vigilias nocturnas dicantur, exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. Caput 11: Qualiter diebus dominicis vigiliæ agantur Dominico die temperius surgatur ad Vigilias. In quibus Vigiliis teneatur mensura, id est, modulatis ut supra disposuimus sex psalmis et versu, residentibus cunctis disposite et per ordinem in subselliis, legantur in codice, ut supra diximus, quattuor lectiones cum responsoriis suis. Ubi tantum in quarto responsorio dicatur a cantante Gloria; quam dum incipit, mox omnes cum reverentia surgant. Post quibus lectionibus sequantur ex ordine alii sex psalmi cum antefanas sicut anteriores, et versu. Post quibus iterum legantur aliæ quattuor lectiones cum responsoriis suis, ordine quo supra. Post quibus dicantur tria cantica Prophetarum, quas instituerit abbas; quæ cantica cum Alleluia psallantur. Dicto etiam versu et benedicente abbate, legantur aliæ quattuor lectiones de Novo Testamento, ordine quo supra. Post quartum autem responsorium incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus. Quo perdicto, legat abbas lectionem de Evangelia, cum honore et timore stantibus omnibus. Qua perlecta, respondeant omnes Amen, et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus, et data benedictione incipiant Matutinos. Qui ordo Vigiliarum omni tempore tam æstatis quam hiemis æqualiter in die dominico teneatur, nisi forte - quod absit - tardius surgant, aliquid de lectionibus breviandum est aut responsoriis. Quod tamen omnino caveatur ne proveniat; quod si contigerit, digne inde satisfaciat Deo in oratorio per cuius evenerit neglectum.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
