# Regula S.p.n. Benedicti 1.63-68

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.63 to 1.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.63

Caput 15: Alleluia quibus temporibus dicatur A sanctum Pascha usque Pentecosten sine intermissione dicatur Alleluia, tam in psalmis quam in responsoriis. A Pentecosten autem usque caput quadragesimæ, omnibus noctis, cum sex posterioribus psalmis tantum ad Nocturnos dicatur. Omni vero Dominica extra quadragesima cantica, Matutinos, Prima, Tertia, Sexta Nonaque cum Alleluia dicatur, Vespera vero iam antefana. Responsoria vero numquam dicantur cum Alleluia, nisi a Pascha usque Pentecosten. Caput 16: Qualiter divina opera per diem agantur Ut ait Propheta: Septies in die laudem dixi tibi . Qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si Matutino, Primæ, Tertiæ, Sextæ, Nonæ, Vesperæ Conpletoriique tempore nostræ servitutis officia persolvamus, quia de his diurnis Horis dixit: Septies in die laudem dixi tibi . Nam de nocturnis Vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi . Ergo his temporibus referamus laudes Creatori nostro super iudicia iustitiæ suæ, id est Matutinis, Prima, Tertia, Sexta, Nona, Vespera, Conpletorios, et nocte surgamus ad confitendum ei. Caput 17: Quot psalmi per easdem horas dicendi sunt Iam de Nocturnis vel Matutinis digessimus ordinem psalmodiæ; nunc de sequentibus Horis videamus. Prima hora dicantur psalmi tres singillatim et non sub una Gloria, hymnum eiusdem Horæ post versum Deus, in adiutorium, antequam psalmi incipiantur. Post expletionem vero trium psalmorum recitetur lectio una, versu et Quirie eleison et missas. Tertia vero, Sexta et Nona item eo ordine celebretur oratio, id est versu, hymnos earundem Horarum, ternos psalmos, lectionem et versu, Quirie eleison et missas. Si maior congregatio fuerit, cum antefanas, si vero minor, in directum psallantur. Vespertina autem sinaxis quattuor psalmis cum antefanas terminetur. Post quibus psalmis lectio recitanda est: inde responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania, et oratione dominica fiant missæ. Conpletorios autem trium psalmorum dictione terminentur; qui psalmi directanei sine antefana dicendi sunt. Post quos hymnum eiusdem Horæ, lectionem unam, versu, Quirie eleison, et benedictione missæ fiant.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
