# Regula S.p.n. Benedicti 1.73-79

Benedict, Regula S.p.n. Benedicti, 1.73 to 1.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula-s-p-n-benedicti/1.73

Disposito ordine psalmodiæ diurnæ, reliqui omnes psalmi qui supersunt æqualiter dividantur in septem noctium Vigilias, partiendoscilicet qui inter eos prolixiores sunt psalmi et duodecim per unamquamque constituens noctem. Hoc præcipue commonentes ut, si sui forte hæc distributio psalmorum displicuerit, ordinet si melius aliter iudicaverit, dum omnimodis id adtendat, ut omni ebdomada psalterium ex integro numero centum quinquaginta psalmorum psallantur, et dominico die semper a caput reprendatur ad Vigilias. Quia nimis inertem devotionis suæ servitium ostendunt monachi qui minus a psalterio cum canticis consuetudinariis per septimanæ circulum psallunt, dum quando legamus sanctos Patres nostros uno die hoc strenue implesse, quod nos tepidi utinam septimana integra persolvamus. Caput 19: De disciplina psallendi Ubique credimus divinam esse præsentiam et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos , maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum adsistimus. Ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore , et iterum: Psallite sapienter , et: In conspectu angelorum psallam tibi . Ergo consideremus qualiter oporteat in conspectu Divinitatis et angelorum eius esse, et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostræ. Caput 20: De reverentia orationis Si, cum hominibus potentibus volumus aliqua suggerere, non præsumimus nisi cum humilitate et reverentia, quanto magis Domino Deo universorum cum omni humilitate et puritatis devotione supplicandum est. Et non in multiloquio, sed in puritate cordis et conpunctione lacrimarum nos exaudiri sciamus. Et ideo brevis debet esse et pura oratio, nisi forte ex affectu inspirationis divinæ gratiæ protendatur. In conventu tamen omnino brevietur oratio, et facto signo a priore pariter surgant. Caput 21: De decanis monasterii Si maior fuerit congregatio, elegantur de ipsis fratres boni testimonii et sanctæ conversationis, et constituantur decani, qui sollicitudinem gerant super decanias suas in omnibus secundum mandata Dei et præcepta abbatis sui. Qui decani tales elegantur in quibus securus abbas partiat onera sua. Et non elegantur per ordinem, sed secundum vitæ meritum et sapientiæ doctrinam. Quique decani, si ex eis aliqua forte qui inflatus superbia repertus fuerit reprehensibilis, correptus semel et iterum atque tertio si emendare noluerit, deiciatur, et alter in loco eius qui dignus est subrogetur. Et de præposito eadem constituimus.

---

Benedict, REGULA S.P.N. BENEDICTI. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/benedict.html.
