# Regula 1.58.1-13

Benedict, Regula, 1.58.1 to 1.58.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.1

De generibus vel vita monachorum. Monachorum quatuor esse genera manifestum est. Primum coenobitarum: hoc est monasteriale, militans sub regula vel abbate. Deinde, secundum genus est anachoretarum, id est eremitarum, horum qui non conversionis fervore novitio, sed monasterii probatione diuturna, didicerunt contra diabolum multorum solatio jam docti pugnare: et bene instructi fraterna ex acie ad singularem pugnam eremi, securi jam sine consolatione alterius, sola manu vel brachio, contra vitia carnis vel cogitationum, Deo auxiliante, sufficiunt pugnare. Tertium vero monachorum teterrimum genus est sarabaitarum, qui nulla regula approbati, experientia magistri, sicut aurum fornacis; sed in plumbi natura molliti, adhuc operibus servantes saeculo fidem, mentiri Deo per tonsuram noscuntur. Qui bini, aut terni, aut certe singuli, sine pastore, non dominicis, sed suis inclusi ovilibus, pro lege eis est desideriorum voluptas: cum quidquid putaverint vel elegerint, hoc dicunt sanctum; et quod noluerint, hoc putant non licere. Quartum vero genus est monachorum quod nominatur gyrovagum, qui tota vita sua per diversas provincias ternis aut quaternis diebus per diversorum cellas hospitantur, semper vagi, et nunquam stabiles, et propriis voluptatibus, et gulae illecebris servientes, et per omnia deteriores sarabaitis. De quorum omnium f miserrima conversatione melius est silere quam loqui. His ergo omissis, ad coenobitarum fortissimum genus disponendum, adjuvante Domino, veniamus. COMMENTARIUS. Monachorum.] Monachus dicitur ille qui segregatus ab omni hominum frequentia, in solitudine poenitentiae lacrymis vacat, et Deo totus adhaerens, unus cum eo spiritus efficitur, ut vel ipsa nominis ejus etymologia indicat: nam monachus a verbo graeco μόνος, id est unus, dicitur: hinc canon ille concilii Nicaeni a Gratiano citatus: « Placuit omnibus residentibus in sancta Nicaena synodo ut monachorum conversatio et vita secundum etymologiam nominis ab omnibus discrepet (Monachus enim Graece, Latine singularis dicitur): unde monachum per omnia singulariter agere oportet.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
