Latin
1.58.14 to 1.58.45
Benedict, Regula 1.58.14-45
Unproofread scanNot analysed yet
»Et S. Hieronymus ad Heliodorum scribens (Epist. i): «Interpretare vocabulum monachi, hoc est tuum; quid facis in turba, qui solus es? »et ad Rusticum monachum (Epist. 4): «Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularitate censemur? »et ad Paulinum (Epist. 13): «Si cupis esse quod diceris, id est solus, quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum? »Ex Eugenio etiam papa, a praefato Gratiano citato, monachus idem est quod unus tristis: «Agnoscat, inquit, nomen suum; μόνος enim Graece, Latine est unus; άχος Graece, Latine tristis sonat: Inde dicitur, id est unus tristis. Sedeat ergo tristis, et officio vacet. »Cui interpretationi alludit S. Hieronymus adversus Vigilantium haec scribens: «Monachus non docentis, sed plangentis officium habet, qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum. »Aliter etymologiam monachi deducit auctor lib. de Ecclesiastica Hierarchia (Cap. 6), nimirum a verbo Graeco μόνας, id est unitas, «quod ex pura servitute Dei, abdicata rerum temporalium diversitate, debeat cum eo quod unum est unum fieri, et ad sacram unitatem aggregari. »Simili modo et sanctus Augustinus in psalmum cxxxii, ubi arguens Donatistas: «Merito, infit, illis displicet nomen monachorum, quia illi nolunt habitare in unum cum fratribus, sed sequentes Donatum, Christum dimiserunt. »Alias monachorum etymologias et appellationes videsis apud Menardum in notis ad conc. Regul. capite tertio, §1, et apud Haeftenum lib. iii Disquis. monast. ,tract. 1 integro. Quatuor esse genera manifestum est.] Scilicet coenobitarum, anachoretarum, sarabaitarum, et gyrovagorum; ex quibus tria priora agnoscit S. Hieronymus ad Eustochium scribens (Epist. 22); quartum enim ejus tempore nondum exortum fuerat. Eadem etiam videtur indicasse S. Joannes Climacus cum dixit (Grad. 1): «Triplex omnino est omnis religiosae vitae ratio: ut vel solus et solitarius decertando vivas, vel cum uno alterove sodali, vel ut in coenobio cum pluribus per patientiam conquiescas.