# Regula 1.58.46-66

Benedict, Regula, 1.58.46 to 1.58.66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.46

Primo enim denotat anachoretas, qui soli; secundo sarabaitas, qui bini aut terni; tertio coenobitas, qui cum pluribus degunt. Sed et apud Cassianum abbas Piamon eadem tria monachorum genera in Aegypto exstitisse testatur (Collat. 18, cap. 4): « quorum duo sunt optima, inquit, tertium vero tepidum et omni modis evitandum. » Quartum addit ejusdem collatio nis cap. 8 suis temporibus exortum, eorum nempe « qui in primordiis fervore quodam brevi coenobii perfectionem videntur expetere, sed continuo tepe facti, dum …ristinos mores ac vitia resecare contem nunt, nec jugum humilitatis ac patientiae diutius sustinere contenti sunt, subdique seniorum imperio dedignantur, separatas expetunt cellas, ac solitarii sedere desiderant, ut ita scilicet a nemine lacessiti, patientes, mansueti, ac humiles possint ah hominibus testimari. » Quos etiam perperam cum gyrovagis confundit Alardus Gazeus explicans hunc Cassiani locum; nam gyrovagi semper vagi, nunquam stabiles existunt; hi vero cellas expetunt, et solitarie sedere desiderant. Propius ad sarabaitas accedere dixeris, a quibus in hoc tantum discrepare videntur, quod sarabaitae nulla unquam regula approbati, experientia magistri dicuntur; hi vero prius in monasterio, cujus excussere jugum, vixerunt At vero S. Isidorus eremitas ab anachoretis distinguens, sex recenset monachorum genera, coenobitarum, eremitarum, anachoretarum, eorum qui anachoretarum imagine sibi blandiuntur, quos modo describebat Cassianus, circellionum (hi sum gyrovagi), et sarabaitarum. Septimum genus addit S. Valerius citatus a S. Benedicto Anian ensi in Concordia Regularum (Cap. 3, § 7), corum qui ex famulitio et servitio monasterii, tondebantur inviti ab abbatibus, paucis tunc ad conversionem accedentibus: quo in genere recenseri possent ti quos quidam Mediani monasterii abbas « circuens civitates, quoscunque invenire potuit, qui volebant monachari, secum adduxit, et eos tonsur…tos non corde, sed habitu tantum monachavit, » ut scribit Richerus in Vita S. Hidulfi cap. 18. Octavum hic subjungere possemus, eorum qui, ut dicit S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
