Latin
1.58.559 to 1.58.581
Benedict, Regula 1.58.559-581
Unproofread scanNot analysed yet
»Hac ergo loquendi ratione S. Benedictus indicat soli gulae, nisi aliis etiam vitiis subjaceamus, servire nos non posse. Unde et S. Gregorius: «De ventris ingluvie inepta laetitia, scurrilitas, immunditia, multiloquium, hebetudo sensus circa intelligentiam propagatur. »Et per omnia deteriores sarabaitis,] quia, ut dicit Hildemarus, «sarabaitae sibi cellas aedificant; gyrovagi vero non aedificant cellas, sed discurrunt per diversa loca: sarabaitae, quamvis mali, tamen labore manuum suarum vivunt; gyrovagi labore aliorum; illi non dant aliis malum exemplum; isti vero, quia currunt per diversa loca, ideo exempla mala tribuunt: illi quia in uno loco stant, non vident bona exempla; isti quia vadunt, vident bona exempla, et nolunt illa imitari: sarabaitae multa nescientes agunt; isti vero scientes malum esse discurrere per loca propter gulam, et tamen non emendantur. »De quorum omnium,] scilicet gyrovagorum, de quibus hic sermo est. Miserrima conversatione.] Miserrimam vocat gyrovagorum conversationem, ut pote «quorum in animis nihil firmitatis, ut loquitur S. Basilius (Const. monast. c. 9), nihil solidi, nihil quod disciplinae conveniat ordinis, nihil denique prudentiae inest aut gravitatis: contraque summa curiositas, morum perversitas, levitas, inconsiderantia, dolus, hypocrisis, mendacis et veteratoriae orationis plenissima ostentatio in his redundat; in enim et lingua rudes sunt, et ventre intemperantes. »Melius est silere quam loqui,] ne forte aliis veniat in exemplum. Si ergo silentio obtegenda est miserrima gyrovagorum conversatio, quanto magis fugienda! Sane devitandos imprimis eos suadet S. Basilius in loco a nobis toties citato: imo expellendos ejiciendosque cum ad nos veniunt auctor est S. Joannes Climacus in Scalae gradu 27, ubi sic loquitur: «Notavi ego daemones saepe vagabundos solitarios, et qui nullo consilio solitudinem sunt ingressi, excitare, ut ad veros et justus anachoretas saepius adeant, et pugiles Christi per illos errones vel modicum a studiis pietatis impediant.