# Regula 1.58.67-84

Benedict, Regula, 1.58.67 to 1.58.84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.67

Fructuosus in Regula monastica communi cap. 1. « ob metum gehennae in suis sibi domibus monasteria componere solent, et cum uxoribus, filiis, et servis, atque vicinis cum sacramenti conditione in unum se copulare, et in suis sibi, ut diximus, villis ex martyrum nomine ecclesias consecrare, et eas falso nomine monasteria nuncupare. Nos tamen haec non dicimus monasteria, sed animarum perditionem, et ecclesiae subversionem. » De quibus omnibus si coenobitas et anachoretas exceperis, melius est silere quam loqui, nam reliquos non tam monachos quam monachorum larvas et monstra vertus dixeris, unde etiam S. Augustinus duo tantum monachorum genera assignat. Primum coenobitarum,] a communi vita, quam profitentur, sic dictorum; nam Graece κοίνος, Latine communis exprimitur, et βίος vita. Primum inter monachorum genera dicitur coenobitarum genus, sive institutione, sive utilitate, sive naturali rerum ordine. Primum institutione, ut pote quod a primis Ecclesiae temporibus sumpsi se dicitur exordium; nam, ut tradit apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 48, c. 5), « talis tunc erat omnis Ecclesia, quales nunc perpaucos in coenobiis invenire difficile est; sed cum post apostolorum excessum tepescere coepisset multitudo credentium,.... hi quibus adhuc erat apostolicus fervor, memores pristinae illius perfectionis, discedentes a civitatibus suis, illorumque consortio qui sibi vel Ecclesiae Dei remissioris vitae negligentiam illicitam esse credebant, in locis suburbanis ac secretioribus commanere, et ea quae ab apostolis per universum corpus Ecclesiae generaliter meminerant instituta privatim exercere coeperunt; atque ita coaluit ista, quam diximus, discipulorum qui se ab illorum contagio sequestraverant, disciplina; qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod a conjugiis abstinerent, et a parentum se consortio mundique istius conversatione discernerent, monachi sive monazontes, singularis ac solitariae vitae district one nominati sunt; unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae, cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
