# Regula 1.58.695-718

Benedict, Regula, 1.58.695 to 1.58.718. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.695
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.695

iii de Vit. Pat. n. 141): « Quidam ex Patribus in exstasi positus vidit quatuor ordines ante Deum; et primus quidem erat hominum infirmantium, et gratias agentium Deo; secundus vero erat eorum qui hospitalitatem sectantur, et in hoc stant et ministrant; tertius vero illorum qui solitudinem sectantur, et non vident homines; quartus vero illorum qui propter Deum et obedientiam solliciti et subjecti sunt Patribus. Erat ergo tribus illis ordinibus hic ordo superior, qui obedientiam exhibebat, et utebatur torque aurea, et majorem gloriam prae caeteris possidebat. Dixit autem senex ei qui sibi hoc in exstasi demonstrabat: Quare hic ordo quartus majorem caeteris gloriam habet? Ille autem respondit ei dicens: Quia omnes isti alii habent aliquam requiem adimplendo quamvis in bonis operibus voluntates suas. Obediens autem propriam voluntatem relinquens pendet in Patris voluntate jubentis, et ideo majorem prae caeteris gloriam est sortitus. » His atque aliis hujusmodi rationibus convicti asceticae vitae magistri, anachoresi non modo non inferiorem, sed et longe utiliorem vitam coenobiticam praedicarunt; unde et abbas Joannes apud Cassianum (Coll. 19, c. 3) cum viginti annos in solitudine exegisset, ad coenobium libens et gaudens reversus est: S. P. Benedictus et multi alii ab anachoresi incoeperunt, in coenobio vitae finem fecerunt; eosque qui ita agerent plurimum commendat S. Joannes Climacus, uti testantur haec ejus verba (Grad. 4): « Quisquis in solitudine versatus suam ipsius imbecillitatem coepit recognoscere, indeque ad coenobium demigrans seipsum ultro obedientiae auctorat et addicit, hic caecus ante, repente sine labore coepit Christum respicere. » Quapropter cum SS. Patres e coenobio ad eremum transmigrare permittunt aut suadent, non id omnibus indifferenter, etiam iis qui aliquantum in via virtutis profecisse videntur; sed illis duntaxat qui ad tantum perfectionis gradum ascenderunt, ut de eorum casu timendi nulla vel levissima appareat umbra, permissum esse asserendum est: alioquin si vitiis obnoxii secreta solitudinis expeterent, non modo non permittendi, sed et si jam petiissent revocandi ad monasterium forent.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
