# Regula 1.58.85-112

Benedict, Regula, 1.58.85 to 1.58.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/1.58.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/1.58.85

Istud ergo fuit antiquissimum monachorum genus, quod non modo tempore, sed etiam gratia primum est, quodque per annos plurimos solum inviolabile usque ad abbatis Pauli vel Antonii duravit aetatem. » Quanquam huic Cassiani sententiae non subscribent, qui S. Pachomium primum coenobitarum patrem faciunt. Sed Turrecremata (Tract. 8 in Reg. S. Bened.) altius repetens coenobitarum cunas, a cuneis prophetarum exordium sumpsisse asserit, probatque hac S. Hieronymi auctoritate: Filii prophetarum quos monachos legimus, etc. Secundo coenobitae primi sunt utilitate, nam vita communis, ut postea demonstrabimus, praestat anachoresi, quae quo sublimior, eo periculosior. Tertio naturali etiam rerum ordine primum est genus coenobitarum, quia non nisi prius in coenobio probatos recipit eremus. Hoc est monasteriale.] Videtur hic S. P. Benedictus cum coenobiis monasteria confundere: nonnihil tamen inter utrumque discriminis affert apud Cassianum abbas Piamon (Collat. 18, c. 10): « Licet, inquit, a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc inter est, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est habitaculum significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat: et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio. » Et sane monasterii vocem ad solam unius monachi habitationem designandam frequenter usurpari in sanctorum Patrum Vitis constat: unde S. Athanasius in Vita S. Antonii (Cap. 21): « Erant, inquit, in monte monasteria tanquam tabernacula; » et Rufinus refert (Lib. ii de Vit. Pat., c. 23) fratres congregatos « sub una die monasterium construxisse. » Quod de coenobio quis credat? Et ibidem cuidam saeculo nuntium remittere cupienti, et requirenti ab abbate Ammonio cellulam vacantem: « Tunc ille, inquit: Ego inquiram, sed donec inveniam hic esto in hoc monasterio,.... et relinquens ei omnia pariter cum monasterio, ipse procul ab eo parvissimam cellulam reperit atque in ea se constituit, fratrique qui nuper advenerat, nec intelligenti, ex integro cum omnibus quae in.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
