# Regula 10.275.1-20

Benedict, Regula, 10.275.1 to 10.275.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/10.275.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/10.275.1

Qualiter aestatis tempore agatur nocturna laus. A Pascha autem usque ad calendas Novembris, omnis (ut supra dictum est) psalmodiae quantitas teneatur: excepto quod lectiones in codice, propter brevitatem noctium, minime legantur; sed pro ipsis tribus lectionibus, una de Veteri Testamento memoriter dicatur, quam breve responsorium subsequatur; et reliqua omnia, ut dictum est, impleantur; id est, ut nunquam minus a duodecim psalmorum quantitate, ad vigilias nocturnas dicatur: exceptis tertio et nonagesimo quarto psalmo. COMMENTARIUS. A Pascha autem usque ad calendas Novembris, etc.] A Pascha, inquit, scilicet Resurrectionis, ad differentiam aliarum solemnitatum Domini nostri Jesu Christi, inquit Boherius, quas etiam quaedam provinciae Paschata vocant. Ita in antiquis Germaniae Consuetudinibus mss., feria v in Coena Domini Pascha appellatur. Pro ipsis tribus lectionibus una de Veteri Testamento memoriter dicatur.] Huc spectare videtur illud Guigonis Carthusiae prioris statutum (Cap. 5): « A Pentecoste usque ad Novembris calendas, una, nisi festum intersit, lectione sicut caeteri monachi contenti sumus. » Quod dicit a Pentecoste, ostendit toto tempore Paschali plures recitatas fuisse lectiones, et revera tres olim in omnibus passim monasteriis legebantur, uti observavimus in lib iii de Antiquis monachorum Ritibus, cap. 18, quod etiam exemplo Romanae Ecclesiae tota aestate praestitisse Cassinenses constat ex Theodemari abbatis epistola ad Carolum Magnum. Scribit etiam Amalarius in Supplem. quod « in quibusdam monasteriis monachorum propter consuetudinem Romanam, ne penitus ab ea discrepent. ut historiam Veteris Instrumenti plenius in ecclesiis legant, aestatis tempore feria tantum 2, 3 et 4, tres lectiones aguntur; et aliis tribus diebus nisi sancti alicujus memoria fuerit, propter observationem Regulae S. Benedicti una contentum est. » Sed Cistercienses adeo mordicus S. Regulae legibus adhaeserunt, ut toto aestatis tempore nullum omnino trium lectionum festum habeant, ut scribit cardinalis Bona (De Divina Psalm. cap.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
