Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.11
Unproofread scanNot analysed yet
Tria cantica de prophetis, quae instituerit abbas.] Addit Nicolaus de Fractura cum consilio sui capituli; quae cantica tempori aut festivitati quae celebratur debent congruere: aliquando tamen canticorum loco psalmos decantatos fuisse reperimus. Ita in ms. Consuetudinibus S. Germani a Pratis in festo Dedicationis, ubi pro canticis assignantur psalmi Laetatus sum, Nisi Dominus, et Lauda, Jerusalem. Quid autem differant canticum et psalmus docet S. Isidorus his verbis (Lib. i de Offic. eccl. ,c. 4): «Canticum vox humana est; psalmus vero qui canitur ad psalterium. »Vide Joannem Bona, de Divina Psal. ,cap. 16, §12.