# Regula 11.12

Benedict, Regula, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.12

Dicto versu, et benedicente abbate, legantur aliae quatuor lectiones de Novo Testamento ordine quo supra.] Non tamen de Evangelio, alioquin fratres stare praeciperet. Incipiat abbas hymnum Te Deum laudamus.] Cujus auctores Ambrosium et Augustinum vulgus facit, dum hic ab illo baptizaretur, sicuti praenotatur in Dacii Chronico, lib. i, cap. 10. Verum cum illud Chronicon stylo Dacii tempora non redoleat, et alioquin falsa plurima contineat, illius foetus non esse apud eruditos quosque pro certo habetur, ac proinde quae de composito ab Ambrosio et Augustino hymno Te Deum laudamus narrantur, dubiae omnino, ne dicam nullius, sunt fidei. Quis autem illius sit auctor hactenus incompertum est. Solus a Smaragdo et aliis quibusdam creditur Ambrosius. Sed in Abbonis abbatis Floriacensis epistola nondum edita tribuitur S. Hilario, ut docuit me, qui ex nostris novae operum hujus sancti editioni adornandae laborat.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
