# Regula 11.13

Benedict, Regula, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.13

Hujus hymni praeter S. Benedictum meminere S. Caesarius in Regula ad monachos, c. 21, et S. Aurelianus in Ordine psalm., qui illum ad matutinas laudes decantari decernunt. Hunc vulgatus Alcuinus in lib. de Offic. per ferias vocat hymnum dominicalem; forte quia a S. Benedicto et antiquis monachis omnibus omnino dominicis, ne quidem Adventus et Quadragesimae exceptis, praeter communem Ecclesiae consuetudinem decantaretur: quod cum episcopi in Galliae et Italiae conciliis congregati minime probarent, interpellarentque abbates monachosque nonnullos cur in dominicis Adventus et Quadragesimae Te Deum laudamus ad vigilias psallerent, « responderunt se pro nulla re illud agere, nisi ex B. Bene dicti nominatissimi atque excellentissimi Patris praeceptione, cujus etiam actus simulque dicta a summo Romanorum pontifice, videlicet Gregorio, haberentur descripta ac laudabiliter roborata. His denique comperti episcopi usus monachorum authentico ex more viguit, » quemadmodum scribit Rodulfus Glaber (Lib. iii Hist., cap. 3). Neque tamen id solis S. Benedicti monachis singulare exstitit, cum talem consuetudinem a quibusdam canonicorum ecclesiis observatam fuisse doceat Amalarius in Supplemento ad lib. iv de Divinis Officiis (Tom, II Anal.); qui tamen in libro de Ordine Antiph., cap. 2, dicit, se interrogasse Romanae Ecclesiae magistrum, « si canerent per dominicas noctes Te Deum laudamus; » responsumque sibi esse « Tantum in Natalitiis pontificum Te Deum laudamus canimus. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
