Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.15
Unproofread scanNot analysed yet
Quare autem ad vigilias S. Evangelium legi jusserit S. Pater, declarat S. Hildegardis his verbis: «Dominicis autem diebus, et in aliis solemnitatibus post nocturnos Evangelium legi praecipiens, intelligi vult quod omni tempore, videlicet tam in nocte quam die nuntium Dei audiri, et compleri, et per illud Deo serviri debet; et ut etiam audito Evangelio monachi illius Evangelii recordarentur: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; et etiam hoc intendit, ut si quis pro raritate sacerdotum, seu praeoccupatione alicujus impedimenti eo die missam habere, vel missae interesse non poterit, lectum et auditum Evangelium sibi sufficiat. »