Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.20
Unproofread scanNot analysed yet
Et subsequatur mox abbas hymnum Te decet laus.] Qui idem esse creditur cum illo qui apud Clementem Romanum in Constitutionibus apostol. exprimitur his verbis (Lib. vii, cap. 49): Te decet laus, te decet hymnus, te decet gloria, Deum Patrem per Filium in Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Et tamen appellatur Ambrosianus hymnus in lib. i Mir. S. Richarii abbatis, cap. 6, ab auctore antiquo descripto (Saec. ii Ben.) .