Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.24
Unproofread scanNot analysed yet
Redeo ad S. Benedicti textum, qui non modo lectiones, sed etiam responsoria breviari impera… quod qui fieri possit, non facile est disserere. Existimat Bernardus Cassinensis breviari posse minus protrahendo, et cum minori nota, aut etiam in directum sine cantu recitando, addens tamen: Qui melius videt, melius dicat. Eadem est sententia Nicolai de Fractura. Censet nihilominus Boherius futurum nihil incommodi, si bis in casibus lectionum aut responsoriorum minuatur numerus. Sed refragatur Hildemarus his verbis: «Non attinet ad numerum lectionum brevietur, sed ad quantitatem lectionum, ut quamvis duodecim sint, tamen breviores sint quam debet. »Duodecimum ergo sacratum numerum lectionum retinere voluit S. P. Benedictus, quem etiam olim observabant Ecclesiae Gallicanae ut patet ex liturgia Gallic. ,I. ii, p. 106.