# Regula 11.24

Benedict, Regula, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.24

Redeo ad S. Benedicti textum, qui non modo lectiones, sed etiam responsoria breviari impera… quod qui fieri possit, non facile est disserere. Existimat Bernardus Cassinensis breviari posse minus protrahendo, et cum minori nota, aut etiam in directum sine cantu recitando, addens tamen: Qui melius videt, melius dicat. Eadem est sententia Nicolai de Fractura. Censet nihilominus Boherius futurum nihil incommodi, si bis in casibus lectionum aut responsoriorum minuatur numerus. Sed refragatur Hildemarus his verbis: « Non attinet ad numerum lectionum brevietur, sed ad quantitatem lectionum, ut quamvis duodecim sint, tamen breviores sint quam debet. » Duodecimum ergo sacratum numerum lectionum retinere voluit S. P. Benedictus, quem etiam olim observabant Ecclesiae Gallicanae ut patet ex liturgia Gallic., I. ii, p. 106.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
