Latin
Chapter 11
Benedict, Regula 11.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut io omne quod ost, mensuram ponere prodest, Sic sine mensura non stabit regia cura. Et dicitur mensura quasi mentis cura, »Quid autem sit teneatur mensura, exponit dicens: Id est modulatis, ut supra disposuimus sex psalmis et versu.] Modulatis, id est suaviter decantatis; nam, ut ait Smaragdus, «modulatio dicitur dulcedo vel suavitas cautus, quae fit in modulata canora vocis; »vel etiam modulatis secundum Bernardum Cassinensem, id est ad antiphonae tonum decantatis: «Haec autem modulatio, infit, est quaedam modi illatio, quae habet fieri secundum tonum antiphonae competentem. »Voluit ergo S. Bernardus ad opus Dei cantum adhiberi, non ad aurium delectationem, sed ad excitandam in suis devotionem. De cantu ecclesiastico hic plura dicendi locus foret; at solum id observare libet quod referi Rabanus (L b. ii de Instit. Cleric. ,c. 48): «Primitiva Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam psallenti: propter carnales autem, non propter spirituales consuetudo nutandi est instituta, ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. »De utilitate cantus ecclesiastici vide Joannem Bona, de Divina Psalmodia, cap. 17.