# Regula 11.7

Benedict, Regula, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/11.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/11.7

Sicut io omne quod ost, mensuram ponere prodest, Sic sine mensura non stabit regia cura. Et dicitur mensura quasi mentis cura, » Quid autem sit teneatur mensura, exponit dicens: Id est modulatis, ut supra disposuimus sex psalmis et versu.] Modulatis, id est suaviter decantatis; nam, ut ait Smaragdus, « modulatio dicitur dulcedo vel suavitas cautus, quae fit in modulata canora vocis; » vel etiam modulatis secundum Bernardum Cassinensem, id est ad antiphonae tonum decantatis: « Haec autem modulatio, infit, est quaedam modi illatio, quae habet fieri secundum tonum antiphonae competentem. » Voluit ergo S. Bernardus ad opus Dei cantum adhiberi, non ad aurium delectationem, sed ad excitandam in suis devotionem. De cantu ecclesiastico hic plura dicendi locus foret; at solum id observare libet quod referi Rabanus (L b. ii de Instit. Cleric., c. 48): « Primitiva Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret resonare psallentem, ita ut pronuntianti vicinior esset quam psallenti: propter carnales autem, non propter spirituales consuetudo nutandi est instituta, ut quia verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur. » De utilitate cantus ecclesiastici vide Joannem Bona, de Divina Psalmodia, cap. 17.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
